Nobili azioni di schiavi

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Nobili azioni di schiavi

 Multa beneficiorum exempla servi praebuerunt et dissimilia: alius dedit domino suo vitam, alius mortem domini adiuvit, alius servavit dominum vitam amissurum. Cum Grumentum obsideretur et iam res ad summam desperationem esset, duo servi ad hostem transfugerunt. Deinde cum urbs capta esset, domum in qua servierant procucurrerunt et dominam suam ante se egerunt. Militibus quaerentibus quaenam esset et quo duceretur, responderunt dominam suam et quidem crudelissimam ad supplicium ab ipsis duci. Summa cura eam extra mura celaverunt, donec hostilis ira consideret, deinde se ipsi dominae dederunt. Utrumque illa manumisit: nam in tanta confusione captae civitatis, cum sibi quisque consuleret, omnes fugerant praeter illos duos servos. C. Vettius praetor Marsorum vinculis ducebatur ad Romanum imperatorem. Servus eius gladium eduxit militi ipsi, a quo trahebatur, et dominum occidit: deinde exclamans: «Tempus est me manumittere, iam dominum manumisi», se uno ictu transiecit. Da mihi quemquam, qui magnificentius dominum servaverit.
da Seneca


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/43010

[degiovfe] - [2017-01-13 10:32:48]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile