banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Un consiglio spregiudicato del giovane Alcibiade
Pagina 27 Numero 12

 Callidissimus fuit Alcibiades ille, cuius nescio utrum bona an vitia patriae perniciosiora fuerint: illis enim suos cives decepit, his afflixit. De quo hoc narratur. Cum quodam die adhuc puer ad Periclem avunculum suum venisset, eum secreto tristem sedentem invenit. Puer clari viri habitu tam commotus est ut eum interrogaverit quid tantam in vultu confusionem gereret. Tum ille dixit se quadam re sollicitum esse. Nam cum mandatu civitatis propylaea Minervae, quae sunt ianuae arcis, aedificasset et in id opus ingentem pecuniam consumpsisset, non inveniebat quo pacto ministerii rationem redderet. «Ergo - inquit Alcibiades - quaere potius quemadmodum rationem non reddas». Itaque vir amplissimus et prudentissimus puerile consilium cepit atque ita se gessit ut Athenienses, finitimo bello implicati, rationes non exigerent.
Valerio Massimo


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/43005
[degiovfe] - [2017-01-12 19:31:34]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!