banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Integrità di Publio Rutilio
Pagina 22 Numero 9

 Nescio utrum P. Rutilii verba prius an facta aestimem; nam utrisque aeque admirabile inest robur. Cum amici cuiusdam iniustae rogationi resisteret, atque is per summam indignationem dixisset: «Quid ergo mihi opus est amicitia tua, si, quod rogo, non facis?» respondit: «Immo quid mihi amicitia tua opus est, si propter te aliquid inhoneste facio?» Huic voci consentanea fuit eius opera: nam reus factus ordinum dissensione, sine ulla culpa sua, nec obsoletam vestem induit, nec insignia senatoris deposuit, nec supplices ad genua iudicum manus tetendit, nec dixit quidquam humilius pro splendore praeteritorum annorum. Periculum non impedimentum gravitatis eius fuit, sed experimentum. Atque etiam, cum ei reditum in patriam Sullana victoria praestaret, in exilio, ne quid adversum leges faceret, remansit.
Valerio Massimo


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/43002
[degiovfe] - [2017-01-12 18:54:40]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!