Un omicida impunito e un innocente condannato

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Un omicida impunito e un innocente condannato

 In itinere viator quidam occurrit cuidam qui secum aliquantum nummorum gestabat. Cum hoc sermonem serit et iter familiariter facit. Quare cum in eandem tabernam devertissent, simul cenaverunt et eodem loco somnum ceperunt. Caupo autem, cum illum alterum nummos habentem animadvertisset, noctu, postquam illos artius dormire sensit, accessit: e vagina gladium alterius eorum, qui sine nummis erat, eduxit et illum alterum occidit. Postea nummos traxit, gladium cruentum in vaginam recondidit, ipse se in suum lectum recepit. Ille autem, cuius gladio alter interfectus erat, multo ante lucem surrexit, comitem suum inclamavit et illum somno impeditum non respondere existimavit. Ipse gladium et cetera quae secum habebat sumpsit et solus ad mercatum se direxit. Caupo non multo post conclamat quendam occisum esse et cum quibusdam deversoribus comitem conquirit. Eundem comprehendit, gladium eius e vagina educit, reperit cruentum: homo in urbem ab aliis deducitur ac reus invenitur.
da Cicerone


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/43001

[degiovfe] - [2017-01-12 18:34:42]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile