banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Un aspirante ventriloquo... molto meno bravo
Pagina 18 Numero 7

 Hoc vidit rusticus quidam qui spectatoribus declaravit: «Ipse cras idem melius faciam». Postero die maior fuit turba spectatorum. Uterque in spectatorum conspectum venit. Iam multitudo scurrae favebat atque omnes sedebant ut rusticum deriderent. Scurra prior degrunnit plausumque movet clamoresque suscitat. Tum rusticus simulans se vestimentis suis porcellum obtegere (quod faciebat sed occulte), aurem bestiae, quem celaverat, pervellit et ille grunnitu dolorem exprimit. Populus autem, scurrae imitationem multo similiorem iudicans, alterum acclamat et rusticum scena expellit. Sed ille cum e sinu porcellum extraxerit, turpem errorem probans: «En, popule, - inquit - ipse porcellus malos iudices esse vos declarat!»
Fedro


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/43000
[degiovfe] - [2017-01-12 18:25:56]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!