banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Un bravo ventriloquo
Pagina 17 Numero 6

 Pravo favore in errorem induci mortales solent. Olim vir dives, cui in animo erat ludos solemnes celebrare, cunctos invitavit ut quisque quid novi ostenderet. Multi artifices ad certamen, spe laudis impulsi, venerunt, inter quos scurra quidam notus urbano sale. Hic - ut ipse adfirmabat - genus spectaculi habebat quod numquam in theatro viderant cives. Dispersus rumor civitatem concitavit et loca theatri plurimi impleverunt. In scena postquam scurra solus sine apparatu et sine adiutoribus constitit, ipsa expectatio silentium fecit. Ille in sinum repente demittit caput et voce sua optime degrunnit. Tunc qui aderant, in errorem inducti, ut porcellus ex pallio extraheretur rogaverunt. At nullus porcellus repertus est: qua re scurra multis laudibus et magno plausu oneratus est.
Fedro


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/42999
[degiovfe] - [2017-01-12 18:20:20]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!