banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Un uomo tranquillo e spiritoso anche davanti alla morte
Pagina 11 Numero 3

 Mirabile est quam tranquillus fuerit Canus cum ad mortem duceretur, quae dixerit, quae fecerit. Ludebat latrunculis. Cum centurio, qui damnatos ad supplicium trahebat, illum quoque vocavit, Canus calculos numeravit et sodali suo: «Vide - inquit - ne post mortem meam dicas te vicisse». Tum annuens centurioni: «Testis eris me uno calculo antecedere». Tristes erant amici amissuri talem virum. «Quid - inquit - maesti estis? Vos semper quaeritis an immortales animae sint; ego mox id sciam». Nec desiit de morte sua disceptare. Tum cum amicus philosophus eum interrogavisset: «Quid, Cane, nunc cogitas?», Canus respondit: «Observare proposui an animus sentiat se ex corpore discedere necne». Et amicis promisit se postea eis indicaturum esse quae sit condicio animae.
Seneca


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/42996
[degiovfe] - [2017-01-12 12:46:23]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!