banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Ambasceria di Metello al re Bocco di Mauretania
Pagina 288 Numero 105

 Metellus legatos ad Bocchum mittit postulatum, ne sine causa hostis populo Romano fieret: habere tum magnam copiam societatis amicitiaeque coniungendae, quae potior bello esset, et, quamquam opibus suis confideret, tamen non debere incerta pro certis mutare. Omne bellum sumi facile, ceterum aegerrume desinere; non in eiusdem potestate initium eius et finem esse; incipere cuivis etiam ignavo licere, deponi cum victores velint. Proinde sibi regnoque suo consuleret neu florentes res suas cum Iugurthae perditis misceret. Ad ea rex satis placide verba facit: sese pacem cupere, sed Iugurthae fortunarum misereri; si eadem illi copia fieret, omnia conventura. Rursus imperator contra postulata Bocchi nuntios mittit: ille probare partim, alia abnuere. Eo modo saepe ab utroque missis remissisque nuntiis, tempus procedere, et ex Metelli voluntate bellum intactum trahi.
Sallustio


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/42991
[degiovfe] - [2017-09-21 13:10:15]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!