banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Il re Alessandro prova la resistenza di un giovane macedone
Pagina 276 Numero 98

 Vetusto Macedoniae more regi Alexandro nobilissimi pueri praesto erant sacrificanti. E quibus unus turibulo arrepto ante ipsum adstitit. In cuius brachium carbo ardens delapsus est. Quo etsi ita urebatur, ut adusti corporis eius odor ad circumstantium nares perveniret, tamen et dolorem silentio pressit et brachium immobile tenuit, ne sacrificium Alexandri aut concusso turibulo impediret aut edito gemitu regias aures aspergeret. Rex, quo patientia pueri magis delectatus est, hoc certius perseverantiae experimentum sumere voluit: consulto enim sacrificavit diutius nec hac re eum proposito repulit. Si huic miraculo Dareus inseruisset oculos, scisset eius stirpis milites vinci non posse, cuius infirmam aetatem tanto robore praeditam animadvertisset.
Valerio Massimo


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/42984
[degiovfe] - [2018-10-25 10:19:52]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!