banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
A proposito di donne: sul commettere adulterio
Pagina 262 Numero 91

 Verba Marci Catonis adscripsi ex oratione, quae inscribitur De dote, in qua id quoque scriptum est in adulterio uxores deprehensas ius fuisse maritis necare: "Vir", inquit, "cum divortium fecit, mulieri iudex pro censore est, imperium, quod videtur, habet, si quid perverse taetreque factum est a muliere; multatur, si vinum bibit; si cum alieno viro probri quid fecit, condemnatur". De iure autem occidendi ita scriptum: "In adulterio uxorem tuam si prehendisses, sine iudicio inpune necares; illa te, si adulterares sive tu adulterarere, digito non auderet contingere, neque ius est."
Gellio


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/42977
[degiovfe] - [2018-11-22 19:17:22]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!