banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Il sacrificio di Ifigenia
Pagina 260 Numero 89

 Agamemnon cum Menelao fratre, Achaiae delectis ducibus, Helenam uxorem Menelai quam Alexander Paris avexerat repetitum ad Troiam cum venirent, in Aulide tempestas eos ira Dianae retinebat, quod Agamemnon in venando cervam eius violavit superbiusque in Dianam est locutus. Is cum haruspices convocasset et Calchas se respondisset aliter expiare non posse nisi Iphigeniam filiam Agamemnonis immolasset, re audita, Agamemnon recusare coepit. Tunc Ulixes eum consiliis ad rem pulchram trans tulit; idem Ulixes cum Diomede ad Iphigeniam missus est adducendam, qui cum ad Clytaemnestram matrem eius venisset, ementitur eam Achilli in coniugium dari. Quam cum in Aulidem adduxisset et parens eam immolare vellet, Diana virginem miserata est et caliginem eis obiecit cervamque pro ea supposuit, Iphigeniamque per nubes in terram Tauricam detulit ibique templi sui sacerdotem fecit.
Igino


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/42975
[degiovfe] - [2017-04-28 13:42:11]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!