Che cos’è importante nella vita dell’uomo?


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Che cos’è importante nella vita dell’uomo?

Quid est praecipuum? Erigere animum supra minas et promissa fortunae; nihil dignum putare quod speres. Quid est praecipuum? Posse laeto animo adversa tolerare; quicquid acciderit, sic ferre, quasi tibi volueris accidere. Quid est praecipuum? Animus contra calamitates fortis et contumax, luxuriae non aversus tantum sed infestus, nec avidus periculi nec fugax, qui sciat fortunam non expectare sed facere. Quid est praecipuum? Non admittere in animo mala consilia, puras ad caelum manus tollere, nullum bonum petere quod, ut ad te transeat, aliquis dare debet aliquis amittere, optare quod sine adversario optatur, bonam mentem. Quid est praecipuum? Altos supra fortuita spiritus tollere, hominis meminisse, ut, sive felix eris, scias hoc non futurum diu, sive infelix, scias hoc te non esse, si non putes.
da Seneca


Oggi hai visualizzato 12 brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 3 brani.

Siamo spiacenti, ancora non è presente una traduzione di questo brano!
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!
Modalità mobile