La morte di Eumene


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
La morte di Eumene

 Cum Antigonus eum in custodiam dedisset et praefectus custodum quaesisset quem ad modum servari vellet, "Ut acerrimum", inquit, "leonem aut ferocissimum elephantum"; nondum enim statuerat, conservaret eum necne. Veniebat autem ad Eumenem utrumque genus hominum, et qui propter odium fructum oculis ex eius casu capere vellent, et qui propter veterem amicitiam colloqui consolarique cuperent. At Eumenes, cum diutius in vinclis esset, ait Onomarcho, penes quem summa imperii erat custodiae, se mirari, quare iam tertium diem sic teneretur: non enim hoc convenire Antigoni prudentiae, ut sic deuteretur victo: aut interfici aut missum fieri iuberet. Hic cum ferocius Onomarcho loqui videretur, "Tu", inquit, "animo si isto eras, cur non in proelio cecidisti potius quam in potestatem inimici venires?". Huic Eumenes: "Utinam quidem istuc evenisset! Sed non accidit, quod numquam cum fortiore sum congressus: non enim virtute hostium, sed amicorum perfidiā decidi". Neque id erat falsum.
da Cornelio Nepote


Oggi hai visualizzato 5 brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 10 brani.

Siamo spiacenti, ancora non è presente una traduzione di questo brano!
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!
Modalità mobile