Roma proclama la libertà dei Greci


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Roma proclama la libertà dei Greci

 Isthmiorum statum ludicrum aderat. Undique convenerant, expectatione erecti qui deinde status futurus Graeciae, quae sua fortuna esset. Ad spectaculum consederant, et praeco cum tubicine in mediam aream processit et tuba silentio facto ita pronuntiat: "Senatus Romanus et T. Quinctius imperator, Philippo rege Macedonibusque devictis, liberos, immunes, suis legibus esse iubet Corinthios, Phocenses, Locrensesque omnes et insulam Euboeam et Magnetas, Thessalos, Perrhaebos, Achaeos Phthiotas". Percensuerat omnes gentes quae sub dicione Philippi regis fuerant. Audita voce praeconis, maius gaudium fuit quam quod universum homines acciperent: mirabundi velut ad somni vanam speciem, suarum aurium fidei minimum credentes, proximos interrogabant. Revocatus praeco, cum unusquisque non audire modo sed videre libertatis suae nuntium averet, iterum pronuntiavit eadem. Tum ab certo iam gaudio tantus cum clamore plausus est ortus totiensque repetitus ut facile appareret nihil omnium bonorum multitudini gratius quam libertatem esse.
da Livio


Oggi hai visualizzato 8 brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 7 brani.

Siamo spiacenti, ancora non è presente una traduzione di questo brano!
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!
Modalità mobile