banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
La fine della guerra di Troia: l'inganno del cavallo
Pagina 128 Numero 49

 Achivi cum per decem annos Troiam capere non possent, Epeus monitu Minervae equum mirae mag nitudinis ligneum fecit, eoque sunt collecti Menelaus Ulixes Diomedes Thessander Sthenelus Acamas Thoas Machaon Neoptolemus; et in equo scripserunt: "Danai Minervae dono dant", castraque transtulerunt Tenedo. Id Troiani cum viderunt, arbitrati sunt hostes abisse; Priamus equum in arcem Minervae duci imperavit, feriatique magno opere ut essent edixit; id vates Cassandra cum vociferaretur, inesse hostes, fides ei habita non est. Quem in arcem cum statuissent et ipsi noctu lusu atque vino lassi obdormissent, Achivi ex equo aperto a Sinone exierunt et portarum custodes occiderunt, sociosque signo dato receperunt et Troia sunt potiti.
Igino


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/42935
[degiovfe] - [2017-04-28 13:43:11]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!