Detti famosi sulla ricchezza


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Detti famosi sulla ricchezza

Bias autem, cum patriam eius Prienen hostes invasissent, omnibus pretiosarum rerum pondere onustis fugientibus, interrogatus quid ita nihil ex bonis suis secum ferret, "Ego vero", inquit, "bona omnia mea mecum porto": pectore enim illa gestabat, non humeris, nec oculis visenda, sed aestimanda animo. Quae domicilio mentis inclusa1 nec mortalium nec deorum manibus labefactari queunt, et ut manentibus praesto sunt, ita fugientes non deserunt.
Rex etiam ille subtilis iudicii, quem ferunt traditum sibi diadema prius quam capiti imponeret retentum diu considerasse ac dixisse: "O nobilem magis quam felicem pannum! Quem, si quis penitus cognoscat quam multis sollicitudinibus et periculis et miseriis sit refertus, ne humi quidem iacentem tollere velit".
da Valerio Massimo


Oggi hai visualizzato 6 brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 9 brani.

Siamo spiacenti, ancora non è presente una traduzione di questo brano!
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!
Modalità mobile