Il mese di marzo


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Il mese di marzo

Haec fuit Romuli ordinatio, qui primum anni mensem genitori suo Marti dicavit: quem mensem anni primum fuisse ex hoc maxime probatur, quod ab ipso Quintilis quintus est, et deinceps pro numero nominabantur. Huius etiam primā die ignem novum Vestae aris accendebant, ut incipiente anno cura denuo servandi novati ignis inciperet: eodem quoque ingrediente mense tam in regia curiisque atque flaminum domibus laureae veteres novis laureis mutabantur: eodem quoque mense et publice et privatim ad Annam Perennam sacrificatum itur, ut annare perennareque commode liceat. Hoc mense mercedes exolvebant magistris quas completus annus deberi fecit, comitia auspicabantur, vectigalia locabant, et servis coenas adponebant matronae, ut domini Saturnalibus: illae, ut principio anni ad promptum obsequium honore servos invitarent, hi, quia gratiam perfecti operis exolverent.
da Macrobio


Oggi hai visualizzato 9 brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 6 brani.

Siamo spiacenti, ancora non è presente una traduzione di questo brano!
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!
Modalità mobile