Plinio il Giovane è stressato dal lavoro


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Plinio il Giovane è stressato dal lavoro

C. PLINIUS ATTIO CLEMENTI SUO S.
Euphraten philosophum ego in Syria, cum adulescentulus militarem, penitus et1 domi inspexi, amarique ab eo laboravi. Est enim obvius et expositus, plenusque humanitate quam praecipit. Multa in Euphrate sic eminent et elucent, ut mediocriter quoque doctos advertant et adficiant. Sermo est copiosus et varius, dulcis in primis, et qui repugnantes quoque ducat et impellat. Ad hoc proceritas corporis, decora facies, demissus capillus, ingens et cana barba. Nullus horror in cultu, nulla tristitia, multum severitatis. Vitae sanctitas summa; comitas par: insectatur vitia non homines, nec castigat errantes sed emendat. Quid ego plura de viro quo mihi frui non licet? Nam distringor officio, ut maximo sic molestissimo: sedeo pro tribunali, subnoto libellos, conficio tabulas, scribo plurimas sed inlitteratissimas litteras. Soleo non numquam de his occupationibus apud Euphraten queri. Ille me consolatur, adfirmat etiam esse hanc philosophiae et quidem pulcherrimam partem: agere negotium publicum.
da Plinio il Giovane


Oggi hai visualizzato 11 brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 4 brani.

Siamo spiacenti, ancora non è presente una traduzione di questo brano!
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!
Modalità mobile