Agnodice, la prima ginecologa nella storia dell'umanità


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Agnodice, la prima ginecologa nella storia dell'umanità

 Antiqui obstetrices non habuerunt, unde mulieres verecundiā ductae interierant. Nam Athenienses caverant ne quis servus aut femina artem medicinam disceret. Hagnodice quaedam puella virgo concupivit medicinam discere; quae cum concupisset, demptis capillis, habitu virili se Herophilo cuidam tradidit in disciplinam. Quae cum artem didicisset et feminam laborantem audisset ab inferiore parte, veniebat ad eam, quae cum credere se noluisset, aestimans virum esse; illa, tunicā sublatā, ostendit se feminam esse, et ita eas curabat. Quod cum vidissent medici se ad feminas non admitti, Hagnodicen accusare coeperunt, quod dicerent eum glabrum esse et corruptorem earum, et illas simulare imbecillitatem. Cum Areopagitae consedissent, Hagnodicen damnare coeperunt; quibus Hagnodice tunicam allevavit et se ostendit feminam esse. Et validius medici accusare coeperunt; quare tum feminae principes ad iudicium venerunt et dixerunt: "Vos coniuges non estis, sed hostes, quia quae salutem nobis invenit, eam damnatis". Tunc Athenienses legem emendarunt, ut ingenuae artem medicinam discerent.
da Igino


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/42900

[darkshines] - [2017-01-24 18:48:27]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile