Le guerre civili lacerano il tessuto della società


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Le guerre civili lacerano il tessuto della società

M. CICERO S. D. M. MARCELLO
Omnia sunt misera in bellis civilibus, quae maiores nostri ne semel quidem, nostra aetas saepe iam sensit, sed miserius nihil quam ipsa victoria; quae etiam si ad meliores venit, tamen eos ipsos ferociores impotentioresque reddit, ut, etiam si naturā tales non sint, necessitate esse cogantur. Multa enim victori eorum arbitrio, per quos vicit, etiam invito facienda sunt. An tu non videbas mecum simul quam illa crudelis esset futura victoria? Igitur tunc quoque careres patriā ne quae nolles videres? “Non,” inquires, “ego enim ipse tenerem opem et dignitatem meam”. At erat tuae virtutis in minimis tuas res ponere, de re publica vehementius laborare. Deinde qui finis istius consili est? Fortuna tua laudatur, quod honesto otio tenueris et statum et famam dignitatis tuae. Nunc vero nec locus tibi ullus dulcior esse debet patria nec eam diligere minus debes quod deformior est, sed misereri potius nec eam multis claris viris orbatam privare etiam aspectu tuo.
da Cicerone


Oggi hai visualizzato 5 brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 10 brani.

Siamo spiacenti, ancora non è presente una traduzione di questo brano!
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!
Modalità mobile