banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Insolite morti per eccessiva felicità
Pagina 15 Numero 8

 Humanae autem vitae condicionem praecipue primus et ultimus dies continet, quia plurimum interest quibus auspiciis inchoetur et quo fine claudatur, ideoque eum demum felicem fuisse iudicamus, cui et accipere lucem prospere et reddere placide contigit.
Nuntiata clade, quae ad lacum Trasimennum inciderat, altera mater, sospiti filio ad ipsam portam facta obvia, in complexu eius expiravit; altera, cum falso mortis filii nuntio maesta domi sederet, ad primum conspectum redeuntis exanimata est. Genus casus inusitatum! Quas dolor non extinxerat, laetitia consumpsit.
Sophocles ultimae iam senectutis, cum in certamen tragoediam demisisset, ancipiti sententiarum eventu diu sollicitus, aliquando tamen una sententia victor causam mortis gaudium habuit.
Valerio Massimo


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/42895
[degiovfe] - [2018-10-25 09:11:10]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!