banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Alcune fatiche di Ercole
Pagina 336 Numero 1

 Iuno, cum vellet Herculem interfici infantem, contra eum duos dracones misit, quos ille manibus suis attrivit. Postea, cum adolevisset et Eurysthei servus factus esset, leonem Nemaeum, quem Luna nutrierat, interfecit et eius pellem pro tegumento secum abstulit. Hydram Lernaeam, Typhonis filiam, cum capitibus novem, apud fontem Lernaeum interfecit. In hac tanta vis inerat, ut homines, qui ante eam consisterent, afflatu pestifero insufflando necaret. Hanc interfecit et exenteravit et sagittas, quas secum ferebat, eius felle tinxit. Itaque fiebat ut omnes quos sagittis fixisset vehementissimis cruciatibus afficerentur et atrocissima morte obirent. Cervum velocem, qui aurea cornua gerebat, in Arcadiam vivum in conspectum Eurysthei intulit. Draconem immanem, qui mala (= mele) aurea Hesperidum servabat, interfecit, ut ad dominum suum afferret. Cycnum, Martis filium, occidit; sed, cum Mars ipse supervenisset et pro filio armis contendere vellet, luppiter, ne rixa inter deos fieret, fulmine misso eos distraxit.


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/42883
[degiovfe] - [2017-06-16 21:05:50]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!