banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
adattabile
La fine di Ulisse
Pagina 289 Numero 13

 Post Troiae excidium, ex tota Ulixis classe navis una ad Herculis columnas pervenerat, in extremis orbis regionibus; qua in nave errant Ulixes, senex sed adhuc validus, et aliquot eius contubernales, qui omnibus eventis in illius viri vita interfuerant. Cum navis in ignoto litore constitisset, Ulixes haec verba ante comites suos pronuntiavit: "Amici, qui mecum Troiano bello et gravissimis fluctuum periculis superfuistis, cui vitam in otio inerti degere prodest? Animo este forti et corde intrepidi, ut arcana et occulta cognoscere possimus, quae natura ultra hoc fretum nobis servavit! Di mihi vobisque adsint in tanto incepto!". Ulixis incitamento comites non defuerunt et verba eius comprobaverunt: penitus enim cognoscebant quanta inesset sapientia in eius animo. Sed post non multos dies, vehementissimus aquarum gurges navem absorbuit (= travolse) et nemo superfuit.


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/42862
[degiovfe] - [2017-06-15 19:52:45]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!