banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Augusto parla di sé
Pagina 205 Numero 4

Navalis proelii spectaculum populo dedi trans Tiberim. Ibi triginta rostratae naves triremes aut biremes, multae autem minores conflixerunt. In classibus pugnaverunt, praeter remiges, milia hominum triginta. Exercitum quattuor milium hominum privata impensa comparavi et rem publicam a dominatione factionum in libertatem vindicavi. Milia militum Romanorum sub sacramento meo fuerunt circiter quingenta. Deduxi in colonias aut remisi in municipia sua milia trecenta veteranorum et omnibus agros adsignavi aut pecuniam pro praemiis militiae dedi. Naves hostium cepi sexcentas. Tres egi triumphos. Ob meas res terra marique gestas quinquagies decrevit senatus diis immortalibus supplicationes. In triumphis meis processerunt ante currum meum reges, cum liberis et coniugibus, novem. Duo et octoginta deorum templa in urbem refeci. Consul terdecies fui.


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/42823
[degiovfe] - [2017-05-15 18:06:35]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!