banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
I solenni funerali di Quinto Fabio Massimo
Pagina 185 Numero 13

Quintus Fabius Maximus e vita decessit aliquot mensibus postquam morbo correptus erat. Cuncta familia collacrimavit omnesque mulieres in cubiculo in quo decesserat magnis clamoribus ploraverunt. Deinde, cum a servis atrium ad funus paratum esset, corpus in lecto funebri expositum est. Paucis diebus postquam expositum erat, propinqui amicique et civium innumerabilis multitudo funus magna cum pompa celebraverunt. Nemo (= Nessuno) in funere lacrimas continuit. Praecedebant maiorum imagines, quae a servis ante feretrum portabantur; post imagines praeficae pectora contundebant et tibicines lugubrem sonum cornuum edebant. Pompa, ut in forum pervenit, ante Rostra constitit, ex quibus a principe senatus laudatio funebris habita est (= fu pronunciata). Cum laudatio habita esset, coram propinquis et amicis corpus cum lecto in quo positum erat a servis crematum est; deinde cineres in urna eburnea conditae sunt, quae in sepulchro deposita est.


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/42807
[degiovfe] - [2017-05-15 09:39:39]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!