banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Una gamba particolare
Pagina 184 Numero 10

Mercator in remotas regiones migraverat, in quibus mercaturas suas facere statuerat. Aliquot mensibus postquam in novas regiones venerat, amico suo, qui domi remanserat, sic scripsit: "Navigatio mea secunda fuit, sed nautae meo malum accidit. Nam, dum in sentinam navis descendit, crus suum fregit. Attamen, cum tibiam parvo baculo et lino et pice restituissemus, post unam horam consueto gradu incedebat". Magnopere obstipuit amicus et, cum ad medicum venisset, epistulam quam ab amico acceperat ostendit. Medicus autem, cum tam miri remedii causam non invenisset, sic adfirmavit: "Certe in pice et lino occulta vis latet, quae reficere carnem et ossa restituere potest. Nam aliam causam tam repentinae valetudinis invenire non possum". Amicus, dum domum revertit, de verbis quae a medico audierat recogitabat et magis atque magis (= sempre più) stupebat. Sed subito tabellarius cum alia epistula venit, in qua mercator scripserat: "Nuper in mea epistula de crure nautae parvam rem omisi: nam crus quod pice et baculo curavimus ligneum erat!".


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/42805
[degiovfe] - [2017-05-15 09:24:22]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!