banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Un enorme drago abbattuto a colpi di balestra
Pagina 164 Numero 3

Primo bello Punico, dum apud Bagradam flumen castra habet et Carthaginiensium impetum exspectat, Atilius Regulus non solum cum peditatu et equitatu hostium, sed etiam cum immanibus feris quae regionem infestabant dimicare debuit. Nam exercitus Romanus magnopere territus est, quia ab angue mirae magnitudinis homines ingentibus faucis corripiebantur vel caudae ictibus elidebantur vel halitu pestilenti infestabantur tantum, ut brevi tempore exanimarentur. Monstrum tam durissimis squamis munitum erat, ut milites nostri nullo modo ensibus vel verubus tam solidam loricam perforare potuissent, nisi ad machinas bellicas confugissent, ut belua immanis, tamquam arx bene munita, balistis militaribus oppugnaretur. Tandem milites saxorum pondere duram crustam fregerunt, sed1 tantus cruoris fluxus ex corpore effluit, ut fluvius et proximi fontes veneno infecti sint. Deinde, cum immanis ferae pellem exuissent milites, Regulus vastum corium Romam ad senatum misit, ut signum victoriae suae esset.


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/42796
[degiovfe] - [2017-05-14 21:07:04]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!