banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
La vita di Romolo
Pagina 149 Numero 4

Cum novam urbem condidisset, quam ex suo nomine Romam appellavit, Romulus permultos annos regnavit et multitudinem finitimorum in civitatem recepit. Inter patres familias centum viros, sapientia et probitate insignes, elegit, qui, cum senes essent, propter aetatem senatores appellati sunt; et statuit ut in civitate omnia negotia senatorum consilio agerentur. Interim, cum Romani, quia feminas non habebant, virgines Sabinorum rapuissent, cruenta rixa commota esset, nisi virgines cum matribus inter fratres et raptores se interposuissent ut iram coercerent et accensos animos sedarent. Tunc Sabini pacem cum Romanis fecerunt, cum raptores in matrimonium virgines raptas duxissent. Romulus deinde cum Tito Tatio, Sabinorum rege, novam civitatem rexit et, cum multos annos regnavisset, in faeda tempestate, inter continua fulgura et imbrem copiosum de caelo cadentem, ex oculis omnium ereptus est et inter deos immortales honoratus est. Romulo Numa Pompilius successit, qui non bellis sed iustitia et religione clarus exstitit (= divenne).


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/42791
[degiovfe] - [2017-05-14 20:17:18]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!