Negli uomini vi è un'innata speranza d'immortalità

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Negli uomini vi è un'innata speranza d'immortalità

Nemo umquam sine magna spe immortalitatis se prò patria offerret ad mortem. Licuit esse otioso Themistocli, licuit Epaminondae; sed nescio quo modo inhaeret in mentibus quasi saeclorum quoddam augurium futurorum, idque in maximis ingeniis altissimisque animis et existit maxime et apparet facillime. Quo quidem dempto, quis tam esset amens, qui semper in laboribus et periculis viveret? Loquor de principibus; quid? Poetae nonne post mortem nobilitari volunt? Unde ergo illud «Aspicite, o cives, senis Enni imaginis formam: hic vestrum panxit maxima facta patrum»? Mercedem gloriae flagitat ab iis quorum patres adfecerat gloria. Sed quid poetas? Opifices post mortem nobilitari volunt. Quid enim Phidias sui similem speciem inclusit in clupeo Minervae, cum inscribere nomen non liceret? Quid? Nostri philosophi nonne in is libris ipsis, quos scribunt de contemnenda gloria, sua nomina inscribunt? Quodsi omnium consensus naturae vox est, omnesque qui ubique sunt consentiunt esse aliquid, quod ad eos pertineat qui vita cesserint, nobis quoque idem existimandum est.
da Cicerone


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

Siamo spiacenti, ancora non è presente una traduzione di questo brano!
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile