banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Alessandro nella regione del Mar Caspio
Pagina 130 Numero 58

Rex triginta stadia processit semita propemodum invia, cui silva inminebat, torrentesque et eluvies iter morabantur; nullo tamen hoste obvio penetrant, tandemque ad cultiora perventum est. Praeter alios commeatus, quorum tum copia regio abundabat, pomorum quoque ingens modus nascitur, et uberrimum gignendis uvis solum est. Frequens arbor faciem quercus habet, cuius folia multo meile tinguntur, sed, nisi solis ortum incolae occupaverint, vel modico tepore sucus extinguitur. Triginta hinc stadia processerat, cum Phrataphernes ei occurrit, seque et eos, qui post Darei mortem profugerant, dedens; quibus benigne exceptis ad oppidum Arvas pervenit. Hic ei Craterus etErigyius occurrunt. Praefectum Tapurorum gentis Phradatem adduxerant; hic quoque in fidem receptus multis exemplo fu it experiendi clementiam regis. Satrapen deinde Hyrcaniae dedit Manapin: exui hic regnante Ocho ad Philippum pervenerat. Tapurorum quoque gentem Phradati reddidit.
Curzio Rufo


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/42662
[emi53rm] - [2020-03-30 08:05:26]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!