banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
La libertà del sapiente
Pagina 101 Numero 39

[1] Laudetur hic imperator aut etiam appelletur aut hoc nomine dignus putetur! [2] Quo modo aut cui tandem hic libero imperabit, qui non potest cupiditatibus suis imperare? [3] Refrenet primum libidines, spernat voluptates, iracundiam teneat, coerceat avaritiam, ceteras animi labes repellat, tum incipiat aliis imperare, cum ipse improbissimis dominis, dedecori ac turpitudini, parere desierit; [4] dum quidem his oboediet, non modo imperator, sed liber habendus omnino non erit. [5] Praeclare enim est hoc usurpatum a doctissimis, [6] (quorum ego auctoritate non uterer, si mihi apud aliquos agrestes haec habenda esset oratio; [7] cum vero apud prudentissimos loquar, quibus haec inaudita non sint, cur ego simulem me, si quid in his studiis operae posuerim, perdidisse?)... [8] dictum est igitur ab eruditissimis viris nisi sapientem liberum esse neminem.
Cicerone


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/42643
[degiovfe] - [2019-05-27 10:45:13]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!