La capitolazione di Sparta

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
La capitolazione di Sparta

Romanos primo sustinebant in angustiis Lacedaemonii, ternaeque acies' tempore uno locis diversis pugnabant; deinde crescente certamine nequaquam erat proelium par. Missilibus enim Lacedaemonii pugnabant, a quibus se et magnitudine scuti perfacile Romanus tuebatur miles et quod alii vani, alii leves admodum ictus erant. Nam propter angustias loci confertamque turbam non modo ad emittenda cum procursu, quo plurimum concitantur, tela spatium habebant sed ne ut de gradu quidem libero ac stabili conarentur. Itaque ex adverso missa tela nulla in corporibus, rara in scutis haerebant; ab circumstantibus ex superioribus locis volnerati quidam sunt; mox progressos iam etiam ex tectis non tela modo sed tegulae quoque inopinantes perculerunt. Sublatis deinde supra capita scutis continuatisque ita interse ut non modo ad caecos ictus sed ne ad inserendum quidem ex propinquo telum loci quicquam esset, testudine facta subibant. Et primae angustiae paulisper sua hostiumque refertae turba tenuerunt: postquam in patentiorem viam urbis paulatim urgentes hostem processere, non ultra vis eorum atque impetus sustineri poterant.
da Livio


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/42639

[degiovfe] - [2018-12-30 10:34:48]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile