banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Un'esemplare operazione di guerra
Pagina 46 Numero 15

Rhodiis navibus praeerat Euphranor, animi magnitudine ac virtute magis cum nostris hominibus quam cum Graecis comparandus. Hic ob notissimam scientiam atque animi magnitudinem delectus est ab Rhodiis qui imperium classis obtineret. Qui ubi Caesaris animum advertit, «Videris mihi», inquit, «Caesar, vereri, si haec vada primis navibus intraveris, ne prius dimicare cogaris quam reliquam classem potueris explicare. Nobis rem committe: nos proelium sustinebimus - neque tuum iudicium fallemus - dum' reliqui subsequantur. Hos quidem diutius in nostro conspectu gloriari magno nobis et dedecori et dolori est». Caesar illum adhortatus atque omnibus laudibus prosecutus dat signum pugnae. Progressas ultra vadum IIII Rhodias naves circumsistunt Alexandrini atque in eas impetum faciunt. Sustinent illi atque arte sollertiaque se explicant; ac tantum doctrina potuit ut in dispari numero nulla transversa hosti obiceretur, nullius remi detergerentur, sed semper venientibus adversae occurrerent. Interim sunt reliquae subsecutae. Tum necessario discessum ab arte est propter angustias loci, atque omne certamen in virtute constitit.
Bellum Alexandrinum


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/42620
[degiovfe] - [2018-12-30 10:19:01]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!