II breve regno di Pirro in Sicilia

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
II breve regno di Pirro in Sicilia

[ ] Eo tempore Pyrrus adversus Romanos bellum gerebat, qui inploratus a Sicilia in auxilium, sicuti dictum est, cum Syracusas venisset, rex Siciliae sicut Epiri appellatur. [ ] Post haec multa secunda proelia cum Karthaginiensibus facit. [ ] Interiecto deinde tempore, legati ab Italicis sociis venere, nuntiantes resisti Romanis non posse deditionemque futuram, nisi subveniat. [ ] Anxius tam ambiguo periculo incertusque quid ageret vel quibus primum subveniret, in utrumque pronus consultabat; [ ] quippe, instantibus hinc Karthaginiensibus inde Romanis, pericolosum videbatur exercitum in Italiam non traicere, periculosius a Sicilia deducere, ne aut illi non lata ope aut hi deserti amitterentur. [ ] In hoc aestu periculorum tutissimus portus consiliorum visus est omnibus viribus decernere in Sicilia et profligatis Karthaginiensibus victorem exercitum transponere in Italiam. [ ] Itaque conserto proelio cum superior fuisset, quoniam tamen a Sicilia abiret, pro victo fugere visus est; [ ] ac propterea socii ab eo defecerunt et imperium Siciliae tam cito amisit, quam facile quaesierat.
da Giustino


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/42610

[degiovfe] - [2018-12-30 10:29:18]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile