banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Una preghiera a Dio
Pagina 391 Numero 47

Magnus es, Domine, et laudabilis valde: magna virtus tua et sapientiae tuae non est numerus. Et laudare te vult homo, portio creaturae tuae. Tu excitas, ut laudet te, quia fecisti nos ad te et inquietum est cor nostrum, donec requiescat in te. Da mihi, Domine, scire et intellegere, utrum sit prius invocare te an laudare te et scire te prius sit an invocare te. Sed quis te invocat nesciens te? Quomodo autem invocabunt, in quem non crediderunt? Laudabunt Dominum qui requirunt eum. Quaerentes enim inveniunt eum et invenientes laudabunt eum. Quaeram te, Domine, invocans te et invocabo te credens in te. Invocat te, Domine, fides mea, quam dedisti mihi, quam inspiravisti mihi per humanitatem Filii tui.
Agostino


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/42588
[silvana] - [2018-03-23 10:31:23]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!