Un esempio di rigore militare


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Un esempio di rigore militare

Latino bello, cum consules infaustum omen vidissent, omnibus imperaverunt ne pugnaretur. Inter ceteros turmarum praefectos, exploratum in omnes partes dimissos, T. Manlius, consulis filius, super castra hostium cum suis turmalibus evasit, ita ut teli iactu ab statione proxima abesset. Ibi Tusculani erant equites; praeerat GEminus Maecius, vir cum genere inter suos tum factis clarus. Is, ut Romanos equites insignemque inter eos consulis filium cognovit, "Unane" dixit "turma, Romani, cum Latinis sociisque bellum gesturi estis?". "Consules et Romanus exercitus aderunt in tempore" Manlius respondi, "et cum illis aderit Iuppiter ipse, foederum a vobis violatorum testis." Tum Geminus paulum ab suis equo provectus dixit: "Pugna tu ipse mecum ita ut hinc cernatur quantum eques Latinus Romano praestet!". Movit ferocem animum iuvenis vel ira vel detractandi certaminis pudor vel inexsuperabilis vis fati. Immemor itaque imperii patrii, praeceps ad id certamen agitur et Maecium occidit. Cum pater hoc cognovisset, iussit iuvenem, quia extra pugnaverat et disciplinam militarem solverat, ad palum deligari et capitali supplicio affici.
da Livio


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/42574

[darkshines] - [2017-01-16 13:17:05]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile