Ulixes insaniam simulat

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Ulixes insaniam simulat

Antiqui scriptores narrant Agamemnonem et Menelaum, Atrei filios, cum omnes Graecos duces convocavissent oppugnaturos Troiam, in insulam Ithacam ad Ulixem legatos misisse. Fama erat enim Laertis filium bellum vitare cupere. Scimus Ulixem, cum ab oraculo cognovisset se domum post viginti annos solum et egentem rediturum esse, dolum apparavisse. Itaque cum sciret ad insulam legatos venturos esse, insaniam simulans, pileum sumpsit et equum cum bove iunxit ad aratrum. Legimus autem Ulixem, cum legati eum interrogavissent, inanibus verbis respondisse. Sperabat tali modo se eos decepturum esse, ad Palamedes eius simulationem patefecit: nam Telemachum, filium eius, ante aratrum deposuit statimque Ulixes, ne eum vomere interficeret, aratrum deflexit. Ergo omnes intellexerunt eum compotem sui esse. Tunc coactus est confirmare se amentiam simulavisse, promisitque se quoque quam celerrime ad bellum cum ceteris Graeciae principibus venturum esse.
da Igino


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/42556

[degiovfe] - [2017-04-28 13:46:06]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile