Res gestae Augusti


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Res gestae Augusti

Annos undeviginti natus exercitum comparavi, ut rem publicam a dominatione factionis oppressam in libertatem vindicarem. Ergo senatus decretis honorificis in ordinem senatorium me adlegit, C. Pansa et A. Hirtio consulibus, consularem locum tribuens, et imperium mihi dedit. Populus autem me consulem, cum consules ambo in bello cecidissent, et triumvirum creavit. In exilium expuli Caesaris interfectores et postea arma capientes contra rem publicam vici bis acie. Bella terra et mari civilia externaque toto in orbe terrarum saepe gessi victorque omnibus veniam petentibus civibus peperci. Externas gentes conservare quam excidere praeoptavi. Milia civium Romanorum sub sacramento meo fuerunt circiter quingenta. Ex civibus deduxi in colonias aut remisi in municipia stipendiis emeritis milia aliquanto plura quam trecenta. Naves cepi sescentas, omittens naves minores quam triremes. Bis ovans triumphavi et tres egi curules triumphos et appellatus sum imperator vicies et semel. Consul fueram terdecies cum scribebam haec, et annum agebam septuagesimum sextum.
da Augusto


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/42547

[silvana] - [2018-03-14 14:08:03]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile