Augusto celebra le proprie imprese


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Augusto celebra le proprie imprese
Pagina 279 Numero 36a

Postquam vicesimum annum agens rem publicam in libertatem vindicavi, eos qui parentem meum trucidaverunt, in exilium expuli iudiciis legitimis.
Ne detrimentum res publica caperet, senatus voluit me propraetorem simul cum consulibus. Populus autem eodem anno me consulem creavit.
Consulibus M. Vinicio et Q. Lucretio et postea P. Lentulo et Cn. Lentulo et tertium Paullo Fabio Maximo et Q. Tuberone senatu populoque Romano consentientibus ut curator legum et morum summa potestate solus crearer, nullum magistratum contra morem maiorum recepi.
In consulatu sexto et septimo, postquam bella civilia exstinxeram, per consensum universorum rem publicam ex mea potestate in senatus populique Romani arbitrium transtuli. Senatus consulto Augustus appellatus sum. Tertium decimum consulatum cum gerebam, senatus et equester ordo populusque Romanus universus appellavit me patrem patriae. In triumphis meis ducti sunt ante currum meum reges aut regum liberi novem.
da Augusto


Oggi hai visualizzato un brano.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 14 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/42546

[ovolino] - [2017-07-10 18:04:30]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!
Modalità mobile