Valorosi comandanti Romani

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Valorosi comandanti Romani

Galli Senones ad Latium venerunt, Romanos ad flumen Alliam vicerunt et etiam Romam occupaverunt. Capitolium tantum ("soltanto") defensum est; cum diu arx obsessa esset et iam Romani fame laborarent, Galli, accepto auro, ne Capitolium iterum obsiderent, recesserunt. Sed a Camillo, in vicina civitate exulante, victi sunt. Nam Camillus Gallos ita cecidit, ut et aurum, a Romanis datum, et omnia militaria signa revocaret. Ita Camillus triumphavit et secundus Romulus appellatus est: Romana res crescere incepit. Camillus Volscorum civitatem vicit et Aequorum et Sutrinorum omnes urbes , deletis hostium exercitibus, occupavit. T. Quinctius Cincinnatus ad flumen Alliam Praenestinos vicit et civitates agri Praenestini Romanis adiunxit; postea contra Gallos, iterum ad Italiam venientes, missus est et trans Anienem flumen consedit. Ibi nobilissimus de senatoribus iuvenis L. Manlius occidit Gallum provocantem ad singulare certamen et, evulso torque aureo colloque imposito, in perpetuum Torquati cognomen accepit. Deinde Galli fugati et victi sunt per C. Sulpicium dictatorem.
da Eutropio


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/42543

[darkshines] - [2017-04-28 10:39:16]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile