Una domus sontuosa

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Una domus sontuosa

Ab ianua iter in locos spatiosos est, et ex una parte equilia, ex altera ostiariis cellae sunt. Deinde est introitus in peristylium. Peristylium in tribus partibus habet porticus inque ea parte, quae spectat ad meridiem, duas antas inter se spatio amplo distantes. Circum autem in porticibus triclinia, cubicula, etiam cellae familiaricae constituuntur. Coniunguntur autem his domus ampliores habentes lautiora peristylia. Sunt autem quattuor porticus. Una, quae ad meridiem spectat, excelsioribus columnis constituitur. Peristylium autem, quod unam altiorem habet porticum, Rhodiacum dicitur. Habent autem domus vestibula egregia et ianuas proprias cum dignitate porticusque albariis et tectoriis ornatas, et in porticibus, quae ad septentrionem spectant, triclinia et pinacothecas, ad orientem autem bibliothecas et ad occidentem exhedras, ad meridiem vero spectantes oecos cum quadratis ostiis ita ampla magnitudine, ut faciliter quattuor tricliniis stratis ministratorum operis locus spatiosus sit.
da Vitruvio


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/42532

[mastra] - [2017-08-01 04:45:41]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile