banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Il cervo alla fonte
Pagina 170 Numero 33a

Olim cervus ad fontem aestu aestivi diei pulsus est. Quod sitiebat, ad planitiem descendit et sub antiquis quercubus frigidum lacum invenit. Postquam biberat, restitit, et in limpido aquarum speculo vidit effigiem suam. Ibi, dum ramosa cornua laudat crurumque nimiam tenuitatem vituperat, venatorum cum canibus voces sensit et metu captus est: per planitiem fugere incepit et cursu levi canum impetum elusit. Sed silva excepit feram, quia rami arborum cornua impediverunt, et cervus saevis canum morsibus laniatus est. Tum miser exclamavit: "Nunc demum intellego: stultus ego contempsi crura mea, quae mihi saepe tam utilia fuerant. Cornua autem quae laudaveram mihi interitus causa sunt".
Fedro


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/42507
[darkshines] - [2017-02-02 12:35:46]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!