banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Medicina preventiva
Pagina 161 Numero 9a

Sanus homo, si et bene valet et suae spontis est, nullis obligare se legibus debet, ac neque medico neque iatralipta egere. Varium autem habeat vitae genus: modo ruri sit, modo in urbe, saepiusque in agro; naviget, venationi se det, quiescat interdum, sed frequenter se exerceat: siquidem ignavia corpus habetat, labor firmat; ignavia maturam senectutem, labor longam adulescentiam reddit. Etiam interdum balineum, interdum aquas frigidas adhibeat; nullum genus cibi fugiat; interdum in convivio sit, interdum ab eo se retrahat; bis die cibum capiat. Sed ut huius generis exercitationes cibique necessari sunt, sic athletici supervacui: nam et intermissus propter civiles necessitates ordo exercitationis corpus adfligit, et corpora, quae repleta sunt, celeriter et senescunt et aegrotant.
Celso


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/42504
[darkshines] - [2017-02-24 12:21:30]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!