banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Vicende di alcuni re di Roma
Pagina 432 Numero 253

 Post Tullum Hostilium, Ancus Marcius, Numae ex filia nepos, imperium suscepit: is contra Latinos dimicavit, Aventinum montem civitati adiecit et Ostiam condidit apud ostium Tiberis. Ad terrorem hominum scelestorum carcerem aedificavit. Erat in eo praeterea summa comitas, summa in omnes cives opis, auxilii, defensionis, largiendi etiam benignitas. Itaque mortuo Marcio cunctis populi suffragiis rex est creatus L. Tarquinius. Is numerum senatorum duplicavit, circum Romae aedificavit, ludos Romanos instituit. Ferocior quam Ancus fuit: vicit etiam Sabinos et latos agros Romae finibus iunxit. Tricesimo octavo imperii anno Anci filii per sicarios eum interfecerunt. Tarquinio Prisco Servius Tullius successit, genitus ex femina honesti loci, captiva tamen et ancilla.


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/42462
[degiovfe] - [2016-12-15 12:03:13]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!