banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Licurgo, legislatore di Sparta
Pagina 430 Numero 250

 Parsimoniam omnibus Lycurgus suasit, existimans laborem militiae adsidua frugalitatis consuetudine faciliorem fore. Auri argentique usum velut omnium scelerum materiam sustulit. Fundos omnium aequaliter inter omnes divisit, ut aequata patrimonia neminem potentiorem altero redderent. Convivari omnes publice iussit, ne cuius divitiae vel luxuria in occulto essent. Iuvenibus non amplius una veste uti toto anno permissum est nec quemquam cultius quam alterum progredi nec epulari opulentius. Pueros non in forum, sed in agrum deduci praecepit, ut primos annos non in luxuria, sed in opere et in laboribus agerent. Maximum honorem non divitum et potentium, sed senum esse voluit. Haec quoniam dura videbat esse, auctorem eorum Apollinem Delphicum fingit, ut consuescendi taedium metus religionis vincat.
Giustino


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/42459
[degiovfe] - [2016-12-15 11:42:03]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!