banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Esculapio aiuta gli ambasciatori Romani
Pagina 419 Numero 241

 Cum terribilis pestilentia in urbem incidisset, senatus legatos Epidaurum misit qui Aesculapium, medicinae deum, convocarent. Quem in urbem advocare Romani cupiebant quod omnium medicorum sapientissimus fuerat, sed Epidaurii dimittere eum ex urbe sua nolebant. Nocte autem Aesculapius in Romanorum legatorum cubiculum se immisit; baculum cum serpente manu tenens dixit: «Veniam ad vos iuvandos atque mox in nave vestra me conspicietis». Postero die populus Epidaurius ad Aesculapii templum venit, exploratum dei voluntatem. At cum frustra expectavisset, subito serpens splendida e templo excedere conspecta est. Quae ad portum pervenit atque in legatorum navem conscendit. Tunc omnes intellexerunt deum cum legatis Romam navigaturum esse.


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/42450
[degiovfe] - [2016-12-15 10:38:47]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!