banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Ciro bambino
Pagina 389 Numero 220

 Post multos deinde reges per ordinem successionis regnum ad Astyagen ("Astiage", acc.) descendit. Hic, responso exterritus, suum nipotem infantem necare statuit. Natus infans datus est Harpago, regis amico et arcanorum participi, ut necaretur. Is pastori regii pecoris puerum tradidit, qui expositurus puerum in silvam properavit. Forte ("per caso") eodem tempore ipsi pastori natus filius erat. Eius igitur uxor summis precibus oravit ut vir regis nepotem sibi ostenderet. Cuius precibus fatigatus, pastor revertit in silvam et invenit iuxta infantem canem feminam parvulo ubera praebentem et a feris defendentem. Motus misericordia, pastor puerum detulit ad stabulam. Quem ubi in manum mulier accepit, dulcis in eius vultu risus apparuit. Tunc uxor eum nutrire cupiit. Itaque puer, spoliaturus regnum avo, inter pastores educatus est.


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/42425
[degiovfe] - [2016-12-14 18:51:37]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!