banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Forza d'animo di Senofonte
Pagina 389 Numero 218

 Insigne exemplum mirae animi fortitudinis Xenophontis Atheniensis tractaturus sum. Nam sacrum peracturus erat cum cognovit maiorem natu suorum filiorum in pugna apud Mantineam cecidisse. Quamvis magno dolore affectus, non putavit sacrum praetermittendum esse, sed tantum coronam deposuit qua ornatus erat. Cum postea audivisset filium strenue pugnantem mortuum esse, rursus posuit capiti coronam: gaudium enim, quod e virtute filii acceperat, maius erat quam dolor quo affectus erat ob eius mortem. Honestam enim mortem pro salute patriae ipsi vitae anteponendam esse censebat.


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/42422
[degiovfe] - [2016-12-14 18:13:38]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!