banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Le imprese di Augusto
Pagina 376 Numero 210

 Milia civium Romanorum sub sacramento meo fuerunt circiter quingenta. Ex quibus deduxi in colonias, aut remisi in municipia sua, milia aliquanto plura quam trecenta et iis omnibus agros adsignavi aut pecuniam pro praemiis militiae dedi. Naves cepi sescentas praeter eas, si quae minores quam triremes fuerunt. Bis ovans triumphavi et tres egi curules triumphos et appellatus sum semel et viciens imperator. Ob meas res terra marique prospere gestas quinquagiens decrevit senatus dis immortalibus supplicationes. Supplicaverunt autem ex senatus consulto per dies DCCCLXXXX. In triumphis meis fuerunt ante currum meum reges et regum liberi novem. Consul fueram terdeciens cum scribebam haec et princeps senatus fui per annos quadraginta.
Augusto


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/42413
[degiovfe] - [2016-12-14 13:19:03]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!