banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
L'invidia della ricchezza
Pagina 365 Numero 207

 Fuit olim homo pauperrimus qui, senectute et morbo defatigatus, in humillima domo solus vivebat, sine uxore et filiis, pessimas vestes gerebat, vilissimos cibos manducabat et melioris fortunae nullam spem habebat. Toto die in silva ligna caedebat, vespere lignorum fascem ad miseram casam ferebat. Quondam itinere et gravissimo labore fatigatus, onus in terram deposuit et in lignis sedit. Pulcherrimas divitum villas spectavit et gemuit: «Ceteri homines vitam multo feliciorem vivunt; nulla condicio mea est durior». Deinde mortem invocavit. Mors cum falce sua accurrit et seni dixit: «Quid optas, amice?». Tum senex, mortis facie territus, sic respondit: «Praebe mihi auxilium: lignorum fascem umeris meis rursus impone». Hominibus vere nullum bonum vita carius est.


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/42408
[degiovfe] - [2016-12-14 13:02:07]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!